- VACCA Natans
- VACCA Natansnomen piscis seu amphibii in China, quae in tertam ex aquis exiens, cum vaccis domesticis saepe pugnat cornu rem agens, at si diutius extra aquas perstiterit, mollescit illud ac flaccescit: quô pactô in aquas redire coactum, piscis evadit denuo, pristinamque duritiem hoc recuperat. Ibid. in Quantonia provinc. ad Luicheu, animal est, Vacca veloz incolis, quod, in fronte oblongo ac tereti armatum cornu, tantae velocitatis est, ut unô die 300. stadia facile superet. Sed et in Cincheu animal est, vaccae non absimile, cuius cornua candidissima ipsum excedunt ebut: coetera salis tantopere avens, ut, cum venatores illi eo referros saccos obiciunt, sui mox immemor, ligari se permittat potius, quâm salem saccis contentum lambere desinat, et sic capiatur neceturque. Ut et hoc addam, eodem in imperio, sub Cincheu et Tencheu urbibus, lapis e vaccarum stomacho educitur, vocatus Nieuhoang, i. e. vaccarum luteum, quia nimirum Iutei plerumque coloris est, magnitudine variâ. Subinde is ovum anserinum aequat, minusque solidus lapide Bezoar multoque levior, prae illo, a Sinensibus Medicis commendatur expetiturque: Frigidissimae qualitatis illum aiunt esse Sineses, et ad catharros deprimendos apprime conducere etc. AnArabum Haraczy? Vide Auctorem Anonymus, Sinae et Europae, c. 40. et 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.